

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 15: Versus 32
Jesus autem.Convocat discipulos, ut doceat magistros cum minoribus communicare consilia sua. Vel ut ex locutione intelligant signi magnitudinem.Misereor turbae.Turba triduo sustinet Dominum, quia fideles poenitentes se ad Dominum in opere et sermone et cogitatione convertunt, qui in praesentis vitae via deficerent, si in sua conscientia sine doctrinae pabulo dimitterentur. In superiori signo propinqui memorantur, et vicini quinque sensuum et eorum non recordatur Dominus, sed discipuli in vespera jam inclinato sole. Hic Dominus se misereri dicit, et quare, quia triduo jam perseverant mecum. In toto saeculo tertium tempus est, quo gratia datur, primum ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, quartum est in futuro: ubi dies erit sine nocte, ad quod tendens reficitur in via.